

Esdrae Liber Primus*
Caput 2: Versus 66
Muli eorum.[ID., ibid.]Mulus ex asino et equa gignitur, mala ex equo et asina. Inter homines qui de captivitate ascenderant etiam animalia quibus adjuvabantur, describuntur. Et eorum sicut hominum numerus designatur, quia sunt multi in Ecclesia vel sensu tardiores, vel etiam carnales, qui tamen magistris spiritualibus devote obtemperant, et ad portanda onera fraternae necessitatis, dorsum mentis inclinant, et cum caeteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernae civitatis moenia tendunt, quorum etiam numerus memoria Dei integer conservatur; unde:Imperfectum meum viderunt oculi tui[Psal. 138.]. Et alibi:Homines et jumenta salvabis Domino[Ibid. 35.].